et haec verba libri quae scripsit Baruch filius Neeri filius
Maasei filii Sedechiae filii Sedei filii Helchiae in Babylonia
in anno quinto in septima die mensis in tempore quo ceperunt
Chaldei Hierusalem et succenderunt eam igni
et legit Baruch verba libri huius ad aures Iechoniae filii
Ioachim regis Iuda et ad aures universi populi venientis ad
librum
et ad aures potentium filiorum regum et ad aures
presbyterorum et ad aures populi a minimo usque ad magnum eorum
omnium habitantium in Babylonia ad flumen Sudi
qui audientes plorabant et ieiunabant et orabant in
conspectu Domini
et collegerunt pecuniam secundum quod potuit uniuscuiusque
manus
et miserunt in Hierusalem ad Ioachim filium Helchiae filii
Salom sacerdotem et ad sacerdotes et ad omnem populum qui
inventi sunt cum eo in Hierusalem
cum acciperet vasa templi Domini quae ablata fuerant de
templo revocare in terram Iuda decima die illius sivan vasa
argentea quae fecit Sedechias filius Iosiae rex Iuda
posteaquam cepisset Nabuchodonosor rex Babylonum Iechoniam
et principes et vinctos et potentes et populum terrae ab
Hierusalem et duxit eos in Babyloniam
et dixerunt ecce misimus ad vos pecunias de quibus emite
holocaustomata et tus et facite manna et offerte pro peccato ad
aram Domini Dei nostri
et orate pro vita Nabuchodonosor regis Babyloniae et pro
vita Balthasar filii eius ut sint dies ipsorum sicut dies caeli
super terram
et det Dominus virtutem nobis et inluminet oculos nostros
ut vivamus sub umbra Nabuchodonosor regis Babyloniae et sub
umbra Balthasar filii eius et serviamus eis multis diebus et
inveniamus gratiam in conspectu eorum
et pro nobis ipsis orate ad Dominum Deum nostrum quia
peccavimus Domino Deo nostro et non est aversus furor eius a
nobis usque in hunc diem
et legite librum istum quem misimus ad vos recitari in
templo Domini in die sollemni et in die oportuno
et dicetis Domino Deo nostro iustitia nobis autem confusio
faciei nostrae sicut dies haec omni Iuda et habitantibus in
Hierusalem
regibus nostris et principibus nostris sacerdotibus nostris
et prophetis nostris et patribus nostris
peccavimus ante Dominum nostrum et non credidimus
diffidentes in eum
et non fuimus subiectibiles illi et non obaudivimus vocem
Domini Dei nostri ut ambularemus in mandatis eius quibus dedit
nobis
a die qua eduxit patres nostros de terra Aegypti usque in
hunc diem eramus incredibiles ad Dominum Deum nostrum et
dissipati recessimus ne audiremus vocem ipsius
et adheserunt nobis mala multa et maledictiones quae
constituit Dominus Moysi servo suo qui eduxit patres nostros de
terra Aegypti dare nobis terram fluentem lac et mel sicut
hodierna die
et non audivimus vocem Domini Dei nostri secundum omnia
verba prophetarum quos misit ad nos
et abivimus unusquisque in sensum cordis nostri maligni
operari diis alienis facientes mala ante oculos Domini Dei
nostri